AMORES
EPIGRAMMA IPSIVS
 Qui modo Nasonis furamus quinque libelli
tres sumus: hoc illi praetulit auctor opus.
ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas
at levoir demptis poena duobus erit
(i)
Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus: risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
'quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum vates, non tua, turba sumus.
quid si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
ventilet accensas flava Minerva faces?
quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae virginis arva coli?
crinibus insignem quis actua cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna.
cur opus adfectas, ambitoise, novum?
an quod ubique tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos proximus ille meos.
nec mihi materia est numeris levivoribus apta-
aut puer aut longas compta puella comas.'
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum
'quod'que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus.'
me miserum, certas habuit puer ille sagittas.
uror et in vacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat.
ferrea cum vestris bella valete modis.
cingere litorea flaventia tempora myrto,
Musa per undenos emodulanda pedes.
(ii)
Esse qui hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
strata neque in lecto pallia nostra sedent,
et vacuus somno noctem, quam longa, peregi
lassaque versati corporis ossa dolent?
nam puto sentirem si quo temptarer amore-
an subit et tecta callidus arte nocet?
sic erit. haeserunt tenues in corde sagittae
et possessa ferus pectora versat Amor.
cedimus? an subitum luctando accendimus ignem?
cedamus. leve fit quod bene fertur onus.
vidi ego iactatas mota face crescere flammas
et vidi nullo concutiente mori.
verbera plura ferunt quam quos iuvat usus aratri,
detractant prensi dum iuga prima boves.
asper equus duris contunditur ora lupatis;
frena minus sentit quisquis ad arma facit.
acrius invitos multoque ferocius urget
quam qui servitium ferre fatentur Amor.
en ego confiteor-tua sum nova praeda, Cupido.
porrigimus victas ad tua iura manus.
nil opus est bello; veniam pacemque rogamus,
nec tibi laus armis victus inermis reo.
necte comam myrto. maternas iunge columbas.
qui deceat currum vitricus ipse dabit,
inque dato curru, populo clamante Triumphum,
stabis et adiunctas arte movebis aves.
ducentur capti iuvenes captaeque puellae;